Access over 20 million homework & study documents

Texte 10 document

Content type
User Generated
Type
Study Guide
Rating
Showing Page:
1/1
1. In his fuit Ariovistus, qui, naviculam ad ripam nactus, ea profugit.Duae fuerunt Ariovisti
uxores, una Sueba natione, quam domo secum duxerat , altera Norica.
2. Caesar ex eo loco Gergoviam pervenit, equestri eo die proelio facto, perspecto urbis situ,
quae [...] omnes aditus difficiles habebat, de oppugnatione desperavit.
3. Itaque Titum Labienum legatum in Treveros, qui proximi flumini Rheno sunt, cum equitatu
mittit. Publium Crassum cum cohortibus legionariis XII in Aquitaniam proficisci iubet. Ipse
eo pedestribus copiis contendit.
4. Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur [...]. Bellovaci autem, defectione
Haeduorum cognita, qui iam ante erant per se infideles, aperte bellum parare coeperunt.
5. Postquam id animadvertit, copias suas Caesar in proximum collem subducit equitatumque,
qui sustineret hostium impetum, misit. Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit.
6. Hoc responso dato, Divico discessit. Postero die castra ex eo loco movet. Idem facit Caesar
equitatumque omnem, ad numerum quattor milium praemitit.
7. Caesar naves interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges
ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet.
8. Eodem fere tempore Caesar, quod omni Gallia pacata, Morini Menapiique supererant, qui
in armis essent, neque ad eu unquam legatos de pace misissent, eo exercitum adduxit.
9. Postquam, omnes Belgarum copias, in unum locum coactas, ad se venire vidit, flumen
Axonam, quod in extremis Rhemorum finibus, exercitum traducere maturavit.
10. Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti
coeperunt. Caesar, una aestate duobus maximis bellis confectis in hiberna in Sequanos
exercitum duxit.

Sign up to view the full document!

lock_open Sign Up
Unformatted Attachment Preview
1. In his fuit Ariovistus, qui, naviculam ad ripam nactus, ea profugit.Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum duxerat , altera Norica. 2. Caesar ex eo loco Gergoviam pervenit, equestri eo die proelio facto, perspecto urbis situ, quae [...] omnes aditus difficiles ha ...
Purchase document to see full attachment
User generated content is uploaded by users for the purposes of learning and should be used following Studypool's honor code & terms of service.

Anonymous
Great! 10/10 would recommend using Studypool to help you study.

Studypool
4.7
Trustpilot
4.5
Sitejabber
4.4